monumenta.ch > Augustinus > sectio 7 > sectio 156 > sectio 198

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 197
{LIV} artis quoque cuiusdam est aequaliter spargere. manus utique congruere debet cum gradu semperque cum dextro pede. fit quoque quorundam occulta ratione, quod sors genialis atque fecunda est. non transferendum est ex frigidis locis semen in calida, neque ex praecocibus in serotina nihilque in contrarium, ut praecepere quidam falsa diligentia.